monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 11, 2
Quod humilitatis figmentum abbas Serapion quodam tempore eleganter irrisit. Cum enim quidam ad eum summam sui abiectionem habitu ac verbis praeferens venisset, eumque senex, secundum morem, ut orationem colligeret hortaretur, ille nequaquam annuens deprecanti, tantis se subiiciens asserebat flagitiis involutum, ut ne usum quidem huius communis aeris capere mereretur; psiathii quoque ipsius refugiens sessionem, humi potius residebat.